monumenta.ch > Plinius > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 120
{LII} Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas laurus uvas suas maximeque sterilis, quae non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles, plurima vero ilices, nam et semen suum et granum, quod crataegum vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear - de quis plura mox paulo - interdumque pariter res quaternas habent.